Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De Trinitate prædicanda
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 292
Unproofread scanNot analysed yet
II. Universum concilium dixit: Deo propitio, pari professione, fides ecclesiastica, quae per nos traditur in hoc coctu glorioso, primitus confitenda est, tunc demum ordo ecclesiasticus singulorum, et consensu omnium asservandus. Ad corroborandas autem fratrum et coepiscoporum nostrorum nuper promotorum mentes, ea proponenda sunt, quæ a patribus certa dispositione accepimus, ut Trinitatis, quam nostris sensibus consecratam retinemus, Patris, et Filii, et Spiritus sancti unitatem, quæ nullam noscitur habere differentiam, sicuti dicimus, ita Dei populos instruamus. Item ab universis episcopis uuper promotis dictum est: Plane sic accepimus, sic tenemus, sic docemus fidem evangelicam cum vestra doctrina sequentes.