Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De continentia
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 293
Unproofread scanNot analysed yet
III. Aurelius episcopus dixit: Cum in praeterito condito de continentia, et castitalis moderamine tractaretur, gradus isti tres, qui constrictione quadam castitatis per coDsecrationes annexi sunt, episcopos, inquam, presbyteros, et diaconos, ita placuit, ut condecet sacros antistites, ac Dei sacerdotes, nec non et levitas, vel qui sacramentis divinis inserviunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter, quod a Domino postulant, impetrare, ut quod apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus.