Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De avaritia
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 295
Unproofread scanNot analysed yet
V. Aurelius episcopus dixit: Avaritiæ cupiditas, quam rerum omnium malarum matrem esse, nemo qui dubitet, proinde inhibenda est, ne quis alienos fines usurpet, aut per praemium terminos Patrum statutos transcendat, nec omnino cuiquam clericorum liceat de qnalibet re fenus accipere. Quanquam novellæ suggestiones, quæ vel obscurae sunt, vel sub genere latent, inspectæ a nobis, formam accipient, caeterum de quibus apertissime divina Scriptura sanxit, non est ferenda sententia, sed potius exsequenda. Proinde quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedamnari. Universum concilium dixit: Nemo contra Prophetas, nemo con- U'a Evangelia facit sine periculo.