Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut chrisma a presbyteris non fiat
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 296
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Fortunatus episcopus dixit: In præteritis conciliis statutum meminimus esse, ut cbrisma, vel reconciliatio poenitentium, nec non et puellarum consecratio a presbyteris non fiant: si quis autem emerserit hoc faciens, quid de eo statuendam sit? Aurelius episcopus dixit: Audivit dignatio vestra suggestionem fratris et coepiscopi nostri fortunati; quid ad hæc dicitis? Ab universis episcopis dictam est: Chrismæ confectio, et puellarum consecratio, a presbyteris non fiat >vel reconciliare quemquam in publica missa presbytero non licere, hoc ommibus placet.