Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Quot addi debeant episcopi numero ordinatorum, si de ordinando episcopo fuerit …
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 345
Unproofread scanNot analysed yet
L. Sed illud est statuendum, ut quando ad eligendum episcopum convenerimus, si qua contradictio fuerit oborta, quia talia tractata sunt apud- nos, non præsumant ad purgandum eum qui ordinandus est Ires jam, sed postuletur ad numerum supradictorum unus vel duo, et in eadem plebe cui ordinandus est discutiantur primo personæ contradicentiam. Postremo etiam illa quæ objiciuntur pertractentur; et cum purgatus fuerit in conspectu publico, ita demum ordinetur. Si hoc cum vestræ sanctitatis animo eoncordat, roboretur vestrae dignationis responsione. Ab universis episcopis dictum est: Satis placet.