Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Quot episcopi ordinare episcopum debeant
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 344
Unproofread scanNot analysed yet
XLIX. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt i Et illud nobis mandatum est, ut quia proxime fratres nostri Numidiæ duo. episcopi ordinare præsumi. p6erunt pontificem, uon nisi a duedecim censeatis celebrari episcoporum ordinationes. Aurelius episcopus dixit: Forma antiqua servabitur, ut non minus quam tres sufficiant, qui fuerint destinati ad episcopum ordinandum. Propterea, quia in Tripoli forte, et in Arzuge ioterjacere videntur barbaræ gentes; nam in Tripoli, ut asseritur, episcopi sunt quinque tantummodo, et possunt forte de ipso numero vel duo necessitate aliqua occopari, difficile est enim ut de quolibet numero omnes possint occurrere; nunquid debet hoc ipsum impedimento esse ecclesiasticæ utilitati? Nam et in hac Ecclesia, ad quam dignata est vestra sanctitas convenire, crebro ac pene per diem dominicam ordinandos habemus; nunquidnam frequenter duodecim petere, vel decem, vel non multo minus advocare episcopos? sed facile est mihi duos adjungere meæ parvitati vicinos. Quapropter cernit mecum charitas vestra hoc ipsum observari non posse.