Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De visitandis provinciis
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 347
Unproofread scanNot analysed yet
LII. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Et illud nobis verbo mandatum est, ut quia constitutum est in concilio Hipponensi singulas debere provindas tempore concilii visitandas esse, dignemini etiam, quod hoc anno secundum oruinem distulistis, vel alio anno Mauritaniam provinciam visitare. Aurelius episcopus dixit: Tunc de provincia Mauritania, propterea quod in finibus Africæ posila sit, nihil statuimus, siquidem vicinæ sunt barbarico; sed præstet Deus ut, ex abundanti non pollicentes, venire possimus ad vestram provinciam. Cogitate enim debetis, fratres, quia hoc sibi, et TripoliLani, et Arzugitani fratres poterant exigere, si ratio pateretur.