Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut diæceses, nisi ex consensu episcopi proprii, episcopum non accipiant
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 348
Unproofread scanNot analysed yet
LIII Epigonius episcopus dixit: Multis conciliis hoc statutum a coetu sacerdotali est, ut plebes quæ io diœcesibus ab episcopis retinentur, quae episcopos nunquam habuerunt, non nisi cum voluntate ejus episcopi, a quo tenentur, proprios accipiant, rectores, id est, episcopos. At vero quia nonnulli, dominatu quodam adepto, communionem fratrum abhorrent, vel certe, cum depravati fuerint, quasi in quadam arce tyrannica sibi dominatum vindicant, quod plerique tumidi, atque stolidi, adversum episcopum suas cervices erigunt presbyteri, vel conviviis sibi concinnantes plebem, vel certe persuasu maligno, ut illicito favore eosdem velint sibi cOllocare rectores; quod quidem insigne mentis tuæ tenemus votum, frater religiose Aureli, qui hæc sappo oppressisti, non curando tales petitores; sed propter eorum malos cogitatus, et prave concinnata consilia boc dico, non debere rectorem accipere eam plebem, quæ io diœcesi semper subjacuit, nec unquam proprium episcopum habuit. Quapropter si universo sanclissimo cœtui placet hoc, quod prosecutus sum, confirmetur. Aurelius episcopus dixit: Fratris et consacerdotis nostri prosecutioni non obsisto: sed hoc me et fecisse et facturumesse profiteor circa eos sane, qui fuerint concordes, non solum circa Ecclesiam Carthaginensem, sed circa omne sacerdotale consortium. Sunt eoim plerique conspirantes cum plebibus propriis, quas decipiunt, ut dictum est, earum scalpentes aures, blandi ad seducendum, vitiossæ vitæ homines, vel certe inflati, et ab hoc consortio separati, qui putant proprias plebi incubandum, et nonnunquam conventi ad concilium venire detrectant, sua forte ne prodantur flagitia metuentes. Dico, si placet, circa hos non tantum diœceses non esse servandas, verum et de propria Ecclesia, quæ illis male faverit, omnimodo aduitendum, ut etiam aucionitate publica rejiciantur, atque ab ipsis principalibus cathedris removeantnr. Oportet enim, ut qui universis fratribus, ac toto concilio inhæserit, non solum suam integro jure, sed et dioeceses possideat. At vero, qui sibimet putant plebes sufficere, fraterna dilectione contempta, non tantum diœceses amittant, sed, ut dixi, etiam propri publica carcant auctoritate, ut rebelles Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Sunna provisio sanctitatis tuæ cohæsit mentibus singulorum, et puto, omnium responsione ea quæ prosequi dignatus es, rohoranda. Universi episcopi dixerunt: Placet, placet.