Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut alienus clericus minime suscipiatur ab alio
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 349
Unproofread scanNot analysed yet
LIV. Epigonius episcopus dixit: In multis conci- His hoc statutum est, etiam nunc hoc confirmatum est a vestra prudentia, bcalissimi fratres, ut cIeri. . . cum alienum nullus sibi præripiat episcopus praeter ejus arbitrium, cujus fuerit clericus. Dico autem Julianurn, qui ingratus est Dei beneficiis per meam parvitatem in se collatis, ita temerarium et audacem exstitisse, ut eum qui a me baptizatus est, cum esset puer egentissimus, mibi ab eodem commendatus,. cumque multis annis a me aleretur aique incresce. ret, hunc, ut dixi, baptizatum esse in Ecclesia mea, per manum parvitatis meae constat: idem in diœcesi. Mappaliensi lector esse coeperat, imo annis ferme duobus legerat, nescio quo contemplu humilitatis meae, idem Julianus eum arripuit, quein dicit quasi. proprium civem sui loci Vazaritani, me inconsulto usurpare, nam et diaconum illum ordinavit: hoc si liceat, paleat hæc licentia nobis. beatissimi fratres, si minus, tam impudens cohibeatur, ne se misceat communioni cujusquam. Numidius episcopus dixit: Si non postulata neque consulta tua dignatione id videtur fecisse Julianus, judicamus omnes inique factum, atque indigne. Quapropter nisi idem Julianus correxerit errorem suum, et cum satisfactione cumdem clericum, quem fuerat ausus ordinare, revocaverit tuæ plebi, contra statuta concilii faciens, contumacise suæ separatus a nobis, excipiet judicium. Epigonius episcopus dixit: Ætate pater, ct ipsa promotione antiquissimus, vir laudabilis, frater et collega noster Victor vult hanc petitionem generalem omnibus effici.