Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut parvuli apud Donatistas baptizati in catholica Ecclesia clerici ordinentur
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 355
Unproofread scanNot analysed yet
LVII. Unde quoniam superiori concilio statutum esse mecum recognoscit unanimitas vestra, ut hi qui apud Donatistas parvuli baptizati sunt, nondum scire valentes erroris eorum interitum, et postesquam ad aetatem rationis capacem pervenerunt, agnita veritate, falsitatem eorum abhorrentes, ad Ecclesiam Dei catholicam per universum mundum diffusam ordine antiquo, per manus impositionem recepti sunt, debere talibus suscipiendum munus clericatus non impedire nomen erroris: cum veram Ecclesiam illorum putaverint ad fidem accedendo, et ibi Christo crediderint, et Trinitatis sacramenta perceperint, quæ omnia vera, et sancta atque divina esse certissimum est, et in his omnem animae spem constitutam. Quanquam et hæreticorum præsumpta audacia, veritatis nomine palliata, hæc tradere audeat, quæ quoniam simplicia sunt, ut præmonet beatus Apostolus dicendo, Unus Deus, una fides, unum baptisma, »et iterari non liceat, quod semel dare oportet, anathematizato nomine erroris recipiantur per manus impositionem in unam Ecclesiam, columbam, ut dictum est, et unam matrem omnium Christianorum, ubi omnia illa sacramenta salubriter, et æterna, et vitaliter accipiuntur: quæ perseverantibus in hæresi magnam damnationis poenam conquirunt, ut quod eis in veritate ad æternam vitam consequendam esset luminosius, hoc in errore sit tenebrosius atque damnosius. Quod fugientes nonnulli, et matris Ecclesiæ catholicae ubera cognoscentes, qui illa omnia sancta mysteria amore veritatis crediderunt, atque perceperunt, quibus sacramentorum rebus cum vitæ bonae probitas accesserit, sine dubio ad onicium clericatus tales esse applicandos, et maxime in tanta rerum necessitate, nullus est qui non concedat. Quanquam nonnulli ejusdem sectæ clerici cum plebibus, atque honoribus suis ad nos transire desiderent: qui amore honoris aut persuadent ad vitam, aut retinent ad salutem. Sed hoc majori fratrum supradictorum con- <siderationi dimittendum censeo: ut prudentiori suo consilio nostrae suggestionis sermonem cum perpenderint, quid de hac re eis placeat, nos informare dignentur. Tantum de his, qui infantes baptizati sunt, satagimus, ut nostræ, si placet, in iisdem ordinandis consentiam voluntati. Omnia ergo, quae superius comprehendimus, apud sanctos episcopos agenda esse mecum honorabilis fraternitas vestra perpendat.