Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De reliquiis idolorum, vel templis ab imperatoribus abolendis
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 356
Unproofread scanNot analysed yet
LVIII. Instant etiam aliæ necessitates a religiosis iuiperatoribus postulanda; :ut reliquias idolorum per omnem Africam juheant penitus amputari: nam plerisque in locis maritimis, atque possessionibus diversis, adhuc erroris istius iniquitas viget: ut præcipiantur et ipsa deleri, et templa eorum, quæ in agris, vel in locis abditis constituta, nullo ornamento sunt, jubeantur omnimodo destrui.