Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De paganorum conviviis auferendis
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 358
Unproofread scanNot analysed yet
LX. Illud etiam petendum, ut quae contra praecepta divina convivia multis in locis exercentur, quæ ab errore geotili attracta sunt, ita ut nunc a raganis Christiani ad hæc celebranda cogantur: ex qua re temporibus Christianorum imperatorum persecutio altera fieri occulte videatur: vetari talia jubeant, et de civitatibus, et de possessionibus impositam pœnam *prohiberi: maxime cum etiam in natalibus martyrum per nonnullas civitates, et in ipsis locis sacris talia committere non reformident. Quibus diebus etiam, quod pudoris est dicere, saltationes sceleratissimas per vicos atque plateas exercent: ut matronalis honor, et innumerabilium feminarum pudor, devote venientium ad sacratissimum diem, in. juriis lascivientibus appetatur: ut etiam ipsius sanctae religionis pene fugiatur accessus.