Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De spectaculis, ut die dominico, vel cæteris sanctorum festivitatibus minime ce…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 359
Unproofread scanNot analysed yet
LXI. Nec non et illud petendum, ut spectacula theatrorum cæterorumque ludorum die dominica, vel caeteris religionis Christianæ diebus celeberrimis amoveantur, maxime quia sancti Paschae octavarum die populi ad circum magis, quam ad ecclesiam conveniunt, deberi transferri devotionis eorum dies si quando occurrerint, nec oportere etiam quemquam Christianorum cogi ad hæc spectacula: maxime, quia in his exercendis, quae contra præcepta Dei sunt, nulla persecutionis necessitas a quoquam adhibenda est: sed, uti oportet, homo libera volunlate subsistat sibi divinitus concessa. Corporatorum enim maxime periculum considerandum est, qui contra præcepta Dei, magno terrore coguntur ad spectacula convenire.