Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De clericis damnatis
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 360
Unproofread scanNot analysed yet
LXII. Et illud petendum, ut statuere dignentur: ut si quis cujuslibet honoris clericus judicio episcoporum quocuuque crimine fuerit damnatus, non liceat eum sive ab Ecclesiis, quibus præfuit, sive a quolibet homine defensari, interposita poena damni, pecuniæ, atque honoris, quo nec ætatem, nec sexum excusandum esse praecipiant.