Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De manumissionibus in ecclesia celebrandis, ab imperatore poscendum
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 362
Unproofread scanNot analysed yet
LXIV. De manumissionibus sane in ecclesia dicendis, si id nostri consacerdotes per Italiam facere reperiuntur, nostrae etiam erit fiduciæ istorum ordinem consequi: data plane licentia misso legato, ut quæcunque digna fide pro statu Ecclesiae, et salute animarum agere potucrit, nos laudabiliter in conspeclu Domini accepturos. Quæ omnia, si sanctitati vestræ placent, edicite: utet meam suggestionem ra. tam esse vobis advertant, et nostram omnium consensionem sinceritas eorum libenter accipiat. Ab universis episcopis dictum est: Omnibus placent hæc, quæ injuncta sunt peragenda, et prudenter a tua sauctitate enarrata.