Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De Equitio damnato episcopo
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 363
Unproofread scanNot analysed yet
LXV. Aurelius episcopus dixit: Equitii etiam, olim merito suo episcopali sententia damnati, non 'arbitror prætereundam esse legationis causam: ut si forte eum in illis partibus repererit, sit eidem fratri nostro curæ pro Ecclesiae statu quod oportuerit, vel ubi licuerit, adversus eum peragere. Ab universis episcopis dictum est: Multum placet et ista prosecutio: maxime cum olim damnatus sit Equilins, et ejus impudens inquietudo pro statu et salute Ecclesiæ magis magisque ubique repellenda. Et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiæ Carthaginensis, huic decretu consensi, et prælecto subscripsi: similiter et cæteri episcopi subscripserunt.