Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De episcopis, qui ad concilia non occurrunt
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 375
Unproofread scanNot analysed yet
LXXVI. Item placuit, ut quoliescunque concilium congregandum est, episcopi qui neque ætate, neque aegritudine, neque aliqua graviori necessitate impediuntur, competenter occurrant, et primalibus suarum quarumque provinciarum intimetur, ut de universis episcopis vel duae, vel tres turmæ fiant, ac de singulis turmis vicissim, quotquot electi fuerint, ad diem concilii instantissime occurrant. Quod si non potuerint occurrere, excusationes suas in tractatorla conscribant, vel si post adventum tractatoriæ aliquae necessitates repente forsitan ortæ fuerint, nisi ralionem impedimenti sui apud suum primatem reddiderint, Ecclesiæ suæ communione debere esse contentos.