Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De Cresconio
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 376
Unproofread scanNot analysed yet
LXXVII. De Cresconio Villa-Regensi hoc omnibus visum est, ut hinc quoque primati Numidiae intimetur, quo cognoscat memoratum Cresconium scriptis suis conveniendum esse, ut proximo universali Africano concilio suam praesentiam non differat exhibere: quod si venire contempserit, in se cognoscat sententiam promulgandam.