Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut ab episcopo Carthaginensi, cum opus fuerit, omnium episcoporum nomine dicten…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 384
Unproofread scanNot analysed yet
XXCV. Ab universis etiam episcopis dictum est, ut si quae litterae dictandæ in concilio placuerint, venerandus episcopus qui huic sedi præsidet, omnium nomine dictare et subscribere dignetur, in quibus etiam ad episcopos legatos, qui per provincias Africanas in causa Donastitarum mittendi sunt, placuit litteras dari tenorem mandati continentes, quem non egrediantur. Et subscripserunt: Aurelius episcopus Ecclesiæ Carthaginensis huic decreto consensi, et præelecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt.