Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, In hoc concilio præterita decreta firmantur
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 385
Unproofread scanNot analysed yet
Gloriosissimis imperatoribus Arcadio et Honoro Augustis v conss. ,sexto cat. Septembris, in civitate Milevitana, in secretario basilicæ, cum Aurelius epi- Bcopus Ecclesiae Carthaginensis in concilio universali consedisset, astantibus diaconis, Aurelius episcopus dixit: Quoniam Ecclesiæ sanctae unum est corpus, omniumque membrorum caput est unum, factum est, volente Deo, et nostram infirmitatem juvante, ut ad hanc Ecclesiam veniremus, dileclionis et fraternitatis gratia invitati: unde quæso charitatem vestram, quia ita credendum est, quia noster accessus ad vos nec superfluus, nec insuavis est cunctis, ut consensus omnium vestrum manifestetur concordare complacjtis decretorum quæ jamdudum vel in Hippononsi synodo firmata sunt, vel postmodum meliore concilio apud Carthaginem definita, nunc quoque nobis cx ordine recitentur. Tunc demum fraternitatis vestris concordia luce clarior apparebit, si hæc quæ a nobis superioribus conciliis legaliter definita noscuntur, non solum consensu vestro his actis, verum et subscriptionibus manifeslelis. Xantippus episcopus primæ sedis Numidiæ dixit: Credo quod omni fraternitati placuit et statuta sua manu confirmaverunt, subscribendo etiam nobis placere posse, et nostra subscriptione firmamus. Nicetius episcopus primæ sedis Mauritaniæ Sitifensis dixit: Quæ recitata sunt decreta, quoniam ratione non carent, et sunt approbata cunctis, etiam et meæ parvitati haec placent, quæ quidem propria subscriptione firmabo.