Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De episcopis Numidiæ
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 396
Unproofread scanNot analysed yet
Alypius episcopus Ecclesiæ Tagastensis dixit: Nos quidem de Numidia venimus, ego et sancti fratres Angustinus ct Possidius; sed de Numidia legatio mitti non potuit, quod adhuc tumultu tironum, episcopi propriis necessitatibus in civilatibus suis aut impediti, aut occupati sunt. Nam etiam tractoriam sanctitatis tuæcum ad sanctum senem Xantippum deferrem, in præsenti tractatu hoc visum fuerat, ut conr cilium indiceretur, quod instructa legatio posset ad hoc concilium destinari; sed cum eum posterioribus litteris admonerem de impedimento tironum, ut superius dixi, rescriptis propriis excusavit. Aurelius episcopus dixit: Non dubium est, quod predicti fratres et coepiscopi nostri Numidiæ, cum gesta concilii acceperint, et suos adhibebunt consensus, et in effectum deducere maturabunt, quæcunque in placitum venerint: cura ergo istius sedis hoc ipsum ut eis intimetur necesse est provideri.