Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De episcopis Tripolitanis
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 397
Unproofread scanNot analysed yet
De Tripolitanis vcro fratribus nostris hoc potuicondiscere, quod Dulcitium fratrem nostrum destinaverint legatum; sed quia non potuit occurrere, hoc asseveraverunt quidam filii nostri venientes de supradicta provincia, quod memoratus navi se commiserit, et credendum est accidisse nonnullam de tempestatibus moram, quae retardaret ejus adventum: tamen etiam circa ipsos, si charitati vestræ placet, hæc forma servabitur, ut placita ad eosdem concilii trans. mittantur. Ab universis episcopis dictum est: Hæc, quæ statuit sanctitas tua, omnibus placent.