Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Forma conventionis Donatistarum
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 399
Unproofread scanNot analysed yet
XCII. Ille episcopus Ecclesiæ illius dixit: Quid de auctoritate illius amplissimæ sedis impetrarerimus, petimus gravitatem vestram recitare, et gestis innecti, atque ut in effectum deduci jubeatis. Recitata autem jussione, atque actis innexa, ille episcopus Ecclesiæ illius dixit: Quid ergo nobis de concilio Ecclesiæ catholicae mandatum sit ad Donatislas per vestram gravitatem perferendum, audire, et actis inserere, et ad eos perferre diguemini, eorumque responsionem rursus apud acta vestra nobis insinuare. Convenimus vos ex concilii nostri catholica auctoritate missi, de vestra correptione gaudere cupientes, considerantes Domini charitatem, qui dixit: Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur, et admonuit per Prophetam etiam in his, qui dicunt se fratres nostros non esse, dicere nos debere, fratres nostri estis. Hanc ergo pacificam ex charitate venientem commonilionem nostram contemnere non debetis: ut si quid veritatis habere vos arbitramini, non dubitetis asserere, id est, ut congregato vestro concilio deligatis ex vobis, quibus causam assertionis vestrae committatis: ut et nos possimus hoc facere, ut etiam de nostro concilio deligantur qui cum eis quos delegeritis, constituto loco et tempore quidquid qu:estionis est quod vestram a nobis separat communionem, cum pace discutiant, et tandem aliquando, adjuvante Domino Deo nostro, finem veternosus error accipiat, ne propter animositatem hominuminfirmæ animæ, et ignari populi sacrilega dissensione dispereant. Si enim hoc fraterne acceperitis, veritas facile dilucescet; si autem hoc facere nolueritis, diffidentia vestra facile innotescet. Cumque recitata esset, ab universis episcopis dictum est: Satis placet, hoc tiat. Et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiæ Carthaginensis huic decreto consensi, et prælecto subscripsi. Similiter et cæteri episcopi subscripserunt.