Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De conveniendis Donatistis
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 398
Unproofread scanNot analysed yet
XCI. Aurelius episcopus dixit: Quod in tractatum venit charitaLis vestræ, puto hoc ecclesiasticis gestis esse firmandum. Professio enim vestra omnium hoc deprompsit, debere unumquemque nostrum in civitaLe sua per se convenire Donatistarum præpositos, aut adjungere sibi vicinum collegam, ut pariter eos in singulis quibusque civitatibus vel locis per magistratus vel seniores locorum conveniant. Hoc si omnibus placet, edicatur. Ab universis episcopis dictum est: Omnibus placet, et omnes hac subscriptione nostra firmavimus. Petimus etiam, ut epistolis ad jur dices de concilio mittendis, pro omnibus subscribat sanctitas tua. Aurclius episcopus dixit: Si videtur charitati vestræ, forma conventionis corum recitetur, ut hunc tenorem prosecutionis omnes, si placuerit, tencamus. Ab universis episcopis dictum est: Recitctur. Lætus uotarius recitavit.