Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Placuit autem ut si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo dejecerinteum, et appellasse videatur, et confugerit ad beatissimum Ecclesiæ Romanæ episcopum, et voluerit audiri, et justum putaverit, ut renovetur examen, scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, et juxta fidem veritatis defimant Quod si quis rogat causam suam iterum audiri, et deprecatione tua moverit episcopum Romanum, ut de latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi quid velit, et quid existimet. Et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, habentes auctoritatem ejus, a quo destinati sunt, erit in ejus arbitrio. Si vero crediderit sufficere episcopos, ut negotio terminum imponant faciet quod sapientissimo consilio suo judicaverit.