Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De plebibus vel diœcesibus ex Donatistis conversis
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 414
Unproofread scanNot analysed yet
XCIX. Sane ut illæ plebes quæ conversæsunt a Donatistis, et habuerunt episcopos sine dubio, inconsulto concilio habere mereantur: qua; autem plebes habuerunt episcopum, et eo dcfuncto voluerint nOn episcopurn proprium habere, sed ad alicujus episcopi diœcesim pertinere, non eis esse denegandum. Nec non et illud suggeslum est, quod plebes ante legem imperatoris de unitate latam quicunque converterentur episcopi ad catholicam, ipsi eas obtinere debeant: verum a lege unitatis, et deinceps, oporteat universas Ecclesias vindicare sibi episcopos catholicos eorum locorum, ad quæloca sub haereticis pertinebant vel conversorum ad catholicam, vel non conversorum hæreticorum, et diœceses, et si qua forte sunt instrumenta Ecclesiae, vel ad ejus jus pertinentia. Qui vero aliqua usurpaverunt, post legem usurpata conventi restituant.