Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De suggestione Maurentii episcopi
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 415
Unproofread scanNot analysed yet
C. Ad suggestioneru vel postulationem episcopi Maurentii, cum lecta fuisset scheda quam obtulit episcopus Placentinus, qui personam legati Numidiarum gestat, sentenlia ejusdem Placentini recitata est in conspectu episcoporum, et cum quaererentur hi quos adesse voluit a diaconis pro foribus, id est, seniores a nova Germania, ac minime invenirentur, secundo vel tertio requisiti: propterea censuit sanctum concilium ut litteræ ad eumdem senem Xantippum prærogentur, quo noverit voluntati plebis memoratæ nullo modo injuriam episcopi succumbendum. Maurentius episcopus dixit: Quoniam requisiti sunt seniores a nova Germania secundo ac tertio, et non sunt inventi, quibus præceptum erat a primate ut occurrerent ad venerabile concilium, quod nunc agitur idibus Juniis, suam absentiam procurarunt: idcirco decernat ex hac re aliquid sanctitas vestra, ne sub molestia calumniæ ipsorum innocens videar laborare: concilium sanctum statuit, debuisse quidem secundum censuram sacerdotalem ex hoc concilio adversus contumaces ferri sententiam: sed quia mansuetudo ecclesiastica servanda est in omnibus causis, promissæ sunt litteræad senem Xantippum, ut noverint judices de concitio electos sine dilatione considerare debere in civitate Thubursicensi, ut negotio congruum adhibeatur examen. Maurentius episcopus dixit: Judices peto sanctum senem Xantippum, sanctum Augustinum, Florentium, Theasium, Sansucium, Secundum, et Posidium, hos decerni mihi jubeatis. Sanctum concilium concessit judices postulatos, reliquos autem judices ad complendum numerum necessarios, eligentibus ipsis senioribus a nova Germania, senex Xantippus curavit decernere.