Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, Ut si quam diæcesim episcopus ab hæresi liberans triennio possederit, nullus ea…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 437
Unproofread scanNot analysed yet
CXIX. Item placuit ut, etiamsi quisquam post leges aliquem locum ad catholicam unitatem converterit, si eum per triennium nemine repetente retinuit, ulterius ab eo non repetatur. Si tamen per ipsum triennium fuit episcopus qui posset repetere et tacuit, præjudicium patietur: si aulem non fuit, non præjudicetur matrici, sed liceat, cum locus acceperit episcopum qui non habebat, ex ipso die intra triennium repetere. Itemque si fuerit episcopus ad catholicam ex Donati parte conversus, non ei præjudicet præfinitum tempus; sed ex quo die conversus est, habeat per triennium potestatem repetendi loca quæ ad ipsam pertinebant cathedram.