Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De his qui in plebes, quas ad se putant pertinere, inconventis his a quibus ten…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 438
Unproofread scanNot analysed yet
CXX. Item placuit, ut quicunque episcopi, plebes quas ad suam calhedram æstimant pertinere, non ita repetunt ut causas suas episcopis judicantibus agant, sed alio retinente irruerint, sive volentibus, sive nolentibus plebibus, causae sum detrimentum patiantur. Et quicunque jam hoc fecerunt, si nondum est inter episcopos finita contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde discedat, quem constiterit prætermissis judiciis ecclesiasticis irruisse. Nec sibi quisque blandiatur, si a primate, ut retineat, litteras impetrarit, sed sive habeat litteras, sive non habeat, conveniat eum qui tenet, ct ejus litteras accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse Ecclesiam ad se pertinentem. Si autem aliquam quæstionem retulerit, per episcopos judices causa finiatur: sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu elegerint.