Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De his qui plebes ad se pertinentes negligunt
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 439
Unproofread scanNot analysed yet
CXXI. Item placuit ul quicunque negligunt loca ad suam cathedram pertinentia, in catholicam unitaLem lucrari, conveniantur a diligenlibus vicinis episcopis, ut id agere non morentur. Quod si intra sex menses a die convenlionis non effecerint, qui potuerit ea lucrari, ad ipsum pertineant. Ita sane, ut si ille ad quem pertinuisse videbantur, probare potuerit magis illius electam negligentiam ab hæreticis, ut inpune ibi sint, et suam diligentiam fuisse præventam: ut eo modo ejus cura sollicitior vetaretur: cum hoc judices episcopi cognoverint suæ cathedrae loca restituant. Sane si episcopi inter quos causa versatur, diversarum sunt provinciarum, ille primas det judices, in cujus provincia est locus de quo contenditur. Si autem ex communi placito vicinos judices clegcrint, aut unus eligatur aut tres, ut si tres clegcrint, aut omnium sententiam scquantur, aut duorum.