Latin
De eunuchis, et qui seipsos absciderunt
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 61
Unproofread scanNot analysed yet
I. Si quis a medicis per languorem desectus est, aut a barbaris abscisus, hic in clero permaneat. Si quis autem se sanus abscidit, hunc, et in clero constitutum abstineri conveniet, et deinceps nullum debere talium promoveri. Sicut autem hoc claret, quod de his qui hanc rem affectant, vel audent, qua semetipsos abscidere dictum sit: sic eos, quos aut barbari, aut domini castraverunt; inveniuntur autem alias digaissimi, tales ad clerum suscipit regula.