Latin
De his, qui ex gentilibus, post baptisma, ad clericatus ordinem promoventur
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 62
Unproofread scanNot analysed yet
II. Quoniam plura, aut per necessitatem, aut alias cogentibus hominibus, adversus ecclesiasticam facta sunt regulam, ut homines ex gentili vita nuper accedentes ad fidem, et instructos brevi tempore, mox ad lavacrum spiritale perducerent, simulque ut baptizati sunt, etiam ad episcopatum, vel ad presbyterium promoverent: optime placuit, nihil tale de reliquo fieri. Nam et tempore opus est ei qui catechixalur, et post baptisma probatione quamplurima. Manifesta est enim apostolica Scriptura, quae dicit: Non neophytum, ne in superbiam elatus in judicium incidat, et laqueum diaboli. Si vero processu temporis aliquod delictum animae circa personam reperiatur bujusmodi, et a duobus vel tribus testibus arguatur, a clero talis abstineat. Si quis autem præter hæc feccrit, quasi contra magnum concilium se efferens, ipse de clericatus honore periclitabitur.