Latin
De his qui ad episcopatum in provinciis provehuntur
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 64
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Episcopum convenit maxime quidem ab omnibus qui sunt in provincia episcopis ordinari. Si autem boc difficile fuerit, aut propter instantem necessitatem, aut propter itineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, et absentibus quoque pari modo decernentibus, et per scripta consentientibus, tunc ordinatio celebretur. Firmitas autem eorum quae geruntur per unamquamque provinciam, metropolitano tribuatur episcopo.