Latin
De excornmunicatis
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 65
Unproofread scanNot analysed yet
V. De his qui communione privantur, seu ex clero, sen ex laico ordine, ab episcopis per unamquemque provinciam, sententia regularis obtineat: ut hi qui abjiciuntur ab aliis, ab ainis non recipiantur. Requiratur autem, ne pusillanimitate, aut contentione, vel alio quolibet episcopi vitio videatur a congregatione seclusus. Ut hoc ergo decentius inquiratur, bene placuit, annis singulis, per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari: ut communiter omnibus simul episcopis provinciæ congregatis, discutiantur hujusmodi quaestiones. Et sic, qui suo peccaverunt evidenter episcopo, excommunicati rationabiliter ab omnibus æstimentur: usquequo, vel in communi, vel eidem episcopo placeat humaniorem pro talibus ferre sententiam. Concilia vero celebren tur, unum quidem ante Quadragesimam Paschæ: u omni dissensione sublata munus offeratur Deo purissimum: secundum vero, circa tempus autumni.