Latin
7 to 9
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Aurelius episcopus dixit: Praeter ista, quæ deprompsimus actis, necesse est ut etiam nostrae parvitatis litteris sancto fratri et consacerdoti nostro Bonifacio singula quae tractamus plenissime intimemus. Ergo si omnibus placet prosecutio nostra, ore omnium condiscamus. Universum concilium dixit: Placet. Novatus episcopus, legatus Mauritaniae Sitifensis, dixit: Nunc meminimus hoc commonitorio etiam de presbyteris vel diaconibus contineri, qualiter audiri ab episcopis suis vel a finitimis debeant, quod in Nicæno concilio minime legimus, unde hoc ipsum jubeat sanctitas vestra recitari. Aurelius episcopus dixit: Recitetur ad locum etiam noc quod deposcitur. Daniel notarius recitavit. De appellationibus autem dcricorum, id est minoris loci, est ipsius synodi certa responsio, de quare quid acturi sitis, credimus inserendum, quod taliter dictum est.