Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Osius episcopus dixit: Quid me adhuc movet, reticere non debeo. Si episcopus quis forte iracundus (quod esse non debet) cito aut aspere commoveatur adversus presbyterum, sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem: habeat potestatem ejectus, ut finitimos interpellet, ut causa ejus audiatur, et diligentius tractetur, quia non oportet negare ei audiendam roganti. Et ille episcopus, qui aut juste aut injuste eum rejecit, patienter accipiat, ut negotium discutiatur, ut aut probetur ejos, aut emendetur sententia, etc.