Latin
Quod non oporteat demigrari
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 75
Unproofread scanNot analysed yet
XV. Propter multam perturbationem, et seditiones, quae fiunt: placuit consuetudinem omnimodis amputari, quæ, praeter regulam, in quibusdam partibus videtur admissa: ita ut de civitate ad civitatem, non episcopus, non presbyter, non diaconus transferatur. Si quis autem, post definitionem sancti et magni concilii, tale quid agere tentaverit, et se hujuscemodi negotio manciparit, hoc factum prorsus in irritum ducatur, et restituatur Ecclesiæ cui fuit cpiscopus, aut presbyter, aut diaconus ordinatus.