Latin
De his qui in Ecclesiis, in quibus provecti sunt, minime perdurarunt
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 76
Unproofread scanNot analysed yet
XVI. Quicunque temere, ac periculose, neque timorem Dei prae oculis habentes, nec ecclesiasticam regulam agnoscentes, discedunt ab Ecclesia presbyteri, aut diaconi, vel quicunque sub regula prorsus existunt, hi nequaquam deberi in aliam Ecclesiam recipi, sed omnem necessitatem convenit illis imponi, ut ad suas parochias revertantur; quod si non fecerint, oportet eos communione privari. Si quis autem ad alium pertinentem audacter invadere, et in sua Ecclesia ordinare tentaverit, non consentiente episcopo a quo discessU is qui regulæ mancipatur: orJinalio bujuscemodi irrita comprobetur.