Latin
Sancti Patris nostri ac confessoris Theodori Studitæ laudatio in tertiam invent…
Dionysius Exiguus, De Inventione Capitis Joannis Baptistae 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Exsultemus igitur in eo, atque lætemur, siquidem religiosæ mentis hominibus spiritualium munerum perceptio exsultatio est. Cantemus in lætitia; laudemus in gratiarum actione: alia hæc solemnitas, alia laudatio est. Natalitiorum festivitas ortus speciem præfert; quae nempe spiritalem luciferum ita exhibeat, ut ex materno utero mundo mirificus oriatur: decollationis autem occasus; quæ scilicet divinum idem luminare sic repræsentet, ut totius spiritalis diei cursu expleto sub terram subeat, illicque in inferno positis Christi adventus prævios fulgores aspergat. Quam denique nunc diei agimus, abstrusius aliquid, nempe sempiternae vitæ resurrectionem subindicat. Etenim ortus est ac velut iterum, sacratissimi ejus capitis ostensione, ad vitam Præcursor reparatus. rem miram! Non tulit terra ut in Longiores annos huncce thesaurum in se detineret, nosque illius jactura afficeret; sed proprio quodam tempore velut novum quemdam ac maturum fructum, suum fructum producit. Vidit itaque coelum sacrum caput, et lætatum est; aspexit humanum genus, inque laudes effusum est; sensum illius dæmones perceperunt, et disrupti sunt; sole splendidius enituit veritatis luce; luna fulgentius pietatis nitore: stellarum varientem miracnlorum exsuperat multitudine. Quae enimquantave inde statim curationum omni fonte limpidius uberiusque fluenta promanarunt? Spiritus mox gratiam agri liliis omnibus fragrantius ac valentius perspiravit. Suavissimum odorem universus terrarum orbis olfecit ac exsultavit. Hauserunt omnes, exque eo quod quaerebant ac quantum cupiebant, proque eo ac animis incitabantur, sibi rapuerunt. Uberrima enim gratia, ut quantum fidelis animi destinata voluntas abundaverit, tantum percipiatur. Caput circuitus eorum (nempe peccatorum), inquit David, labor labiorum ipsorum (Psal. CXXXIX, 10): nobis vero caput hoc laborum emersit solutio, morborum depulsio, dæmonum fuga, divini omnis muneris larga præbitio. Caput enim ejus est qui in sterilis utero in exsultatione gestivit, ob Dei Verbi in virginis utero incarnati præsentiam, de quo ait sacratissimus David: Exibit homo, el cor altum; et exaltabitur Deus (Psal. LXIII, 8). Caput est illius qui adhuc ex utero Spiritu sancto repletus est; ,de quo magnus Zacharias ait: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante Dominum, parare vias ejus (Luc. It 76). Caput illius est qui ab ipsis cunis usque ad ejus ostensioncm ad Israel vitari in deserto instituit, de quo Isaias propheta ait: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Isai. XL, 3). Caput illius est qui prædicavit baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum; de quo Scriptura ita loquitur: Ecce ego mitto angelum meum ante te (Malach. III, 1).