Latin
Sancti Patris nostri ac confessoris Theodori Studitæ laudatio in tertiam invent…
Dionysius Exiguus, De Inventione Capitis Joannis Baptistae 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quid vero plura necesse loqui? Caput ejus est qui divinum verticem contingere meruit, ad quem ait Dominus: Sine modo; sic enim decet nos omnem justitiam implere (Matth. III, 15). At quonam modo mortalium ullus prorsus beatissimum caput pro eo ac decet laudaverit? Quænam vero terrigenarum lingua, quod salis sit, prorsus admirandum illud ac incorruptionis fulgoribus radians celebraverit?