Latin
Letter 1
Dionysius Exiguus, Epistolae Duae De Ratione Paschae 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Illud quoque non minori cura notandum esse ceusuimus, ne in primi mensis agnitione fallamur. Hinc enim pene cunctus error discrepantiæ paschalis cxofitur, dum temporis initium ignoratur. Nam eum Dominos omnipotens hanc sacratissimam solemnitatem cdebrandam filiis Israe), qui ex Ægyptia servitute liberabantur, indiceret, ait in libro Exodi ad Moysen et Aaron in terra Ægypti: Mensis iste principium mensium, primus erit in mensibus anni (Exod. in, 2). Itemque ibidem: Primo, inquit, mense, decimo quarto die mensis ad vesperum comedetis aZyma, usque ad rigesimum primum ejusdem ad vesperum (Ibid. ,18). In Deuteronomlo quoque idem legislator Moyses ita populum de hac re commonet dicens: Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Pascha Domino Deo tuo, quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto noctu (Deuter. In, 1 et seq.) . Tanta hac auctoritate divina claruit, primo mense, deeimo quarto die ad vesperum, osque ad vigesimum primum, festivitatem paschalem debere eelebrari. Sed quia mensis hic ande sonat exordium, vel ubi terminetur, evidenter ibi non legitur, praefati trecenti et octodecim pontifices, antiqui moris observantiam, et exinde a sancto Moyse traditam, sicat in septimo libro Ecclesiasticæ refertur Historiæ, solertius investigantes, ab octavo idus Martii, usque in diem nonarum Aprilium, natam lunam facere dixerunt primi mensis exordium: et a duodecimo die calendarum Apriliom usque in decimum quartam calendas Maias lunam decimam quartam solertius inquirendam. Quæ quia cum soHs cursu non æqualiter volvitur, tantorum dierum spatiis occursum vernalis aequinoctii consequatur: qui a duodedmo calendarum Aprilium die, cunctorum Orien- C talium sententiis, et maxime Ægyptiorum, qui calculationis præ omnibus guari sunt, specialiter adnotatur. In quo etiam, si luna decima quarta sabbato contigerit (quod semel in nonaginta quinque annis accidere manifestum est), sequenti die dominico, id est undecimo calendas Aprilis, luna decima quinta, celebrandum Pascha, eadem sancta synodus sine ambiguitate firmavit. Hoc modis omnibus admonens, ut ante duodecimum calendas Aprilis lunam decimam quartam paschalis festi nullus inquireret; quam non primi mensis, sed ullimi esse constaret.