Latin
Letter 1
Dionysius Exiguus, Epistolae Duae De Ratione Paschae 1.6
Unproofread scanNot analysed yet
I Sed nec hoc prætereundum esse putavimus, quod nimis errant qui lunam peragere cursum sui circuli triginta dierum spatiis æstimantes, duodecim lunares menses in trecentis sexaginta diebus annumerant; quibus etiam quinque dies adjiciunt, quos intercalares appellavit antiquitas, ut solarem annum adimplere videantur. Cum diligens inquisitio veritatis ostenderit in duobus lunæ circulis non sexaginta dies, sed quinquaginta novcm debcre numerari. Ac fer hoc in duodecim lunaribus mensibus trecentorum quinquaginta quatuor dierum summam colligi; cui epactas Ægyptii annuas, id est unlecim dies, accommodant: ut ita demum lunaris emensio (nl. ,dimensio) rationi Melis adæquetur. Quod verissimum esse atque certissimum suprascriptorum Patrum senentia comprobatur: qui, juxta hanc Ægyptiorum calculationem, quartas decimas lunas paschalis observantiæ tradiderunt. Sed nonnulli tantæ subtilitatis, sive potius sanctionis ignari, dum alia supputationis argumenta perquirunt, a veritatis tramite recedunt. Unde plerumque contingit, ut quando sæpe dicti Patres decimam quartam lunam ponunt, eam isti decimam quintam suspicentur; et quae vigesima prima est, vigesimam secundam esse pronuntient. Sed nobis, quibus amor et cura est Christianæ religionis, nulla prorsus oportet ratione discedere; sed praefixam ab his paschalem regulam sincerissima convenit observatione servare.