Latin
Letter 2
Dionysius Exiguus, Epistolae Duae De Ratione Paschae 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
In ogdoade diximus quinque annos esse communes, tres embolismos. Quinquies ergo trecenteni quinquageni quaterni, fiunt mille septingenti septuaginta; et ter trecenteni octogeni quaterni, mille centum quinquaginta duo, ac per hoc simul iiunt bis mille nongenti viginti duo. Similiter octo anni solares, si in summam redigantur, id est octies trecenti sexageni quini, et quadrans, faciunt simul bis mille nongentos viginli duos. Simili modo et hendecadis annos, qui sunt communes septem, et quatuor embolismi, si in summam ea qua diximus supputatione congesseris, tantumdem pene reperies, quantum undecim solares anni conficiunt; hoc est, quater mille quatuordecim. Haec est ergo embolismorum, sicut prædiximus, ratio, ut incrementis suis communium annorum detrimenta compensent.