Latin
Letter 2
Dionysius Exiguus, Epistolae Duae De Ratione Paschae 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed jam pulcherrimam vobis atque præclaram collectionem ipsius cycli decemnovennalis ostendam, per quam omnem deinceps ambiguitalem, si qua mota fuerit, auferatis; nec sit ita quis nimio stupore perculsus, qui demonstrata sibi veritatis luce non gaudeat, et ignorantiæ relictis tenebris, tantæ rationi protinus non acquiescat. A decima quinta luna paschalis festi, anni, verbi gratia, precedentis, usque ad decimam quartam sequentis, quod quærimus, si communis annus est, trecentos quinquaginta quatuor dies habebit; si embolismus, trecentos octoginta quatuor. Quod si dies unus plus miuusvc contigerit, evidens error est. Excepto vidilicet anno primo sæpe dicti decemnovennalis cycli, quem a decima quarta luna Paschæ ultimi, id est noni decimi anni, usque ad decimam quartam ejusdem primi numerare curamus (al. ,causavimus). Propter quod idem ultimus epacta, id est adjectiones lunares, octodenas tunc retinens, primo anno, non undecim, ut cæteris annis fieri solet, sed duodecim dies accommodat. Et quia triginta dierum fine volvuntur, nulla epacla in principio ipsius cycli ponitur; secundus autem annus cpactas undecim suscipit: et ideo, sicut diximus, a decima quinta luna Paschae primi cycli usque ad linem ejus, in communibus et embolismis annis præfixos dies nos invenire, non dubium est. Quod si aliter aliquando calculantium imperitia fuerit fortassis expositum, hac observantia ratiocinationis eorum falsitas arguetur.