Latin
Letter 2
Dionysius Exiguus, Epistolae Duae De Ratione Paschae 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ut hoc manifestius possit intelligi, præsentis anni monstremus exemplo. Imlictio quippe quarta est, el lunaris circulus undecimus; decemnovennalis cyclus decimus quartus. Et quoniam bendecadis sextus annos est, eum embolismum esse necesse est. A decima quinta itaque luna præteriti festi, usque ad decimam quartam præsentis, quot sunt dics diligentius inquiramus: et inveniemus procul dubio, quando Pascha celebrare debeamus. Transacto anno per indictionem tertiam in Pascha lunam decimam quartam nono calendarum Aprilium die, id est vigesimo quarto mensis Martii fuisse, quis dubitet, qui curam hujus rei habere quantulumcunque cognoscitur? Et ideo ab octavo calendarum Aprilium die numerandi sumamus exordium; babemus Martii dies septem, Aprilis triginta, Maii triginta et unum, Junii triginta, Julii triginta et unum, Augusti triginta et unum, Septembris triginta, Octobris triginta et unum, Novembris triginta, Decembris triginta et Ullum, Januarii triginta et unum, Februarii viginti octo, Martii triginta et unum, Aprilis duodecim dies, quod est pridie idus Aprilis. Fiunt simul trecenti octoginta quatuor. Quod si, juxta eorum diffinitionem, *qui lunam aliter quam se veritas habet computant, decimam qnartam non pridie iduum Aprilium, sed tertio iduum demus occurrere; trecentos octoginta tres dies imminuto numero colligemus; quod nullo fieri pacto conceditur. Et ita semper quotiens dubitatio talis occurrerit, a decima quinta luna transactae festivitatis, usque in decimam quartam Paschae, quod quærimus, dies sollicite computemus. Et si communis annus est, trecentos quinquaginta quatuor dies; si embolismus est, trecentos octoginta quatuor inveniemus: nec inæqualitas (alias, inxqualiter) prorsus eveniet: quia regula cycli hujus hac ratione subsistit, cujus enucleatam formulam subjecta descriptione pandemus.