Latin
Ch.L.A. 3 200
Documentary Papyri and Tablets, Ch.L.A. 3 200
Not analysed yet
Caius Fabullius Macer, optio classis praetoriae Misenatium, triere Tigride, emit puerum, natione transfluminianum, nomine Abban quem et Eutychen, siue quo alio nomine uocatur, annorum circiter septem, pretio denariorum ducentorum et capitulario portitorio, de Quinto Iulio Prisco, milite classis eiusdem et triere eadem. eum puerum sanum esse ex edicto, et si quis eum puerum partemue quam eius euicerit, simplam pecuniam sine denuntiatione recte dare stipulatus est Fabullius Macer, spopondit Quintus Iulius Priscus: id fide sua et auctoritate esse iussit Caius Iulius Antiochus, manipularius triere Uirtute. eosque denarios ducentos, qui supra scripti sunt, probos recte numeratos accepisse et habere dixit Quintus Iulius Priscus, uenditor, a Caio Fabullio Macro, emptore, et tradedisse ei mancipium supra scriptum Eutychen bonis condicionibus actum Seleuciae Pieriae, in castris, in hibernis uexillationis classis praetoriae Misenatium, viiii kalendas Iunias Quinto Seruilio Pudente et A Fufidio Pollione consulibus Quintus Iulius Priscus, miles triere Tigride, uendedi Caio Fabullio Macro, optioni triere eadem, puerum meum Abbam quem et Eutychen et recepi pretium denarios ducentos ita ut supra scriptum est. Caius Iulius Syrianus, suboptio triere Libero Patre, scripsi rogatus pro Gaio Iulio Antiocho, manipulario triere Uirtute qui negauit se litteras scire, eum spondere et fide suam et auctoritate esse iubere Abban quem et Eutychen puerum et pretium eius denarios ducentos ita ut supra scriptum est. Caius Arruntius Ualens, suboptio triere Salute, signaui. Caius Iulius Isidorus, centurio triere Prouidentia, signaui. Gaius Iulius Demetrius, buccinatoris, pricipalis, triere Uirtute, signaui. …Domitius …triere Prouidentia signaui. ἔτους δ οϛ Ἀρτεμισίου κδ Δομέτιος Γερμανὸς μισθωτὴς κυιντανῆς Μεισηνάτων ἔχω δεκάτην πράσεως τοῦ παιδείου Ἀββᾶ τοῦ καὶ Εὐτύχη.