Latin
10plus11.00 to 10plus11.2.4
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1 10plus11.00-10plus11.2.4
Not analysed yet
……ano principalibus, actores Pieri viri illustris dixerunt: dominus noster, praecellentissimus rex Odovacar, u… …um, patronum nostrum Pierum, virum illustrem, conferre dignatus est fundum Aemilianum, praestantem solidos numero decem et octo, nec non et partem fundi Budii, quae remansit, praestantem solidos quindecim et siliquas decem et octo, atque partem fundi Potaxiae, quae praestat per Ianuarium et Octesibium solidos septem, ex corpore massae Pyramitanae, in provincia Sicilia Syracusano territorio constitutos, de qua re paginam donationis regiae prae manibus gerimus. quaesumus laudabilitatem vestram, uti eadem a competenti officio suscipi iubeatis, legi et actis indi. deinde, quoniam vir illustris atque magnificus, magister officiorum et consiliarius domini nostri regis, Andromachus, ex ac civitate Romae profectus est, qui iussi regio in ipsa largitatem subscripsit, ad Marcianum virum clarissimum, notarium regni eius, qui ipsam donationem scripsit, pergere …una nobiscum iubeatis atque praesentes principales viros et exceptorem, ut, dum eius nobilitati ipsa pagina donationis ostensa fuerit atque relectam, si a sua nobilitate scriptam agnoscit, vel in eadem iussu regio Andromachus subscripserit, aut si iussum sit gestis allegari, his actis edicere non gravetur. Aurelius Virinus magistratus dixit: suscipiatur pagina regiae largitatis summa cum veneratione, quae offertitur, et a competenti recitetur officio. cumque tradita, et recitata est: viro illustri et magnifico fratri Pierio Odovacar rex. ex sexcentis nonaginta solidis, quos magnitudini tuae humanitas nostra devoverat conferendos, sexcentos quinquaginta iuxta nostrae donationis tenorem viri sublimis, comitis et vicedomini nostri Arbori didicimus attestatione contraditos, id est intra provinciam Siciliam, Syracusano territorio, Pyramitana massa, solidos quadringentos quinquaginta, et in provincia Dalmatiarum insulam Melitam, ducentos solidos pensitantem. reliquos ergo solidos quadraginta in nobilitatem tuam in suprascripta massam fundos --id est Aemilianum, praestantem solidos decem et octo, et partem fundi Budii, quae remansit, solidos quindecim, siliquas decem et octo, nec non et partem fundi Potaxiae, quae praestat per suprascriptos Ianuarium et Octesibium solidos septem, --suprascripto territorio constitutos, volentes supplere summam superius comprehensam, praesenti donatione in te cum omni iure suo omnibusque ad se pertinentibus iure directo transcribimus atque ad tuum dominium optima profitemur lege migravisse, quos utendi, possidendi, alienandi vel ad posteros transmittendi libero potiaris arbitrio. quam donationem Marciano viro clarissimo, notario nostro, scribendam dictavimus, cuique Andromachum virum illustrem et magnificum, magistrum officiorum, consiliario nostro, pro