Latin
10plus11.2.5 to 10plus11.3.7
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1 10plus11.2.5-10plus11.3.7
Not analysed yet
nobis subscribere iussimus, tribuentes allegandi fiduciam, ita, ut a tuis actoribus fiscalia tributa solvantur. actum Ravenna, sub die quintodecimo Kalendarum Aprilium, Probino viro clarissimo consule. et alia manu subscriptio: incolumem sublimitatem tuam divina tueatur, domine illustris et magnificae frater. regestum sub die et loco, quo supra. magistratus dixit: quod lectum est, actis indetur. et adiecit: secundum petitionem vestram vel tenorem paginae regiae largitatis recitate necesse mihi est una vobiscum et praesentes principales viros ad exceptorem pergere ad Marcianum virum clarissimum, notarium regiae sedis, ut, dum pagina donationis, quae recitata est, ostensa fuerit eius nobilitati atque relecta, si a sua honorificentia conscripta regio iussu agnoscit, vel virum illustrem, magistrum officiorum et consiliarium regni eius, Andromachus subscripsisse novit, his actis absque sui iniuria edicere non gravetur. cumque ad Marcianum virum clarissimum perventum fuisset, atque eidem paginam largitatis ostensa et relecta est, Marcianus vir clarissimus, notarius domini nostri, praecellentissimi regis Odovacris dixit: paginam regiae largitatis, quae mihi ostensa atque relecta est, iussu regni eius a me scriptam agnosco, in qua etiam ex praecepto regio vir illustris et magnificus, magister officiorum et consiliarius domini nostri regis, Andromachus, subscripsit, et praecepit eam allegari, his actis profiteor. et paulo post regressi ad publicum, praesentibus quibus supra, magistratus dixit: accepta responsione Marciani viri clarissimi, quid nunc praesentes actores fieri desiderant? actores viri illustris et magnifici Pieri dixerunt: petimus laudabilitatem vestram, ut gesta nobis a competenti officio edi iubeatis ex more. Aurelius Virinus magistratus dixit: ut petistis, gesta vobis edentur ex more. et alia manu subscriptum fuit: Melminius Cassianus vir clarissimus pro Aurelio Virino magistrato gesta apud eum habita recognovi. Melminius recognovi. magistratus dixerunt: gesta gestis nectentur. unde, si quid aliud est agendum, inter acta designetur. actores Pieri viri illustris dixerunt: quoniam Gregorius vir devotus, chartarius, ad praedia tradenda nobiscum videtur esse directus, quem gravitas vestra, quoniam in praesenti est, ingredi iubeatis, ut, quae ei pro patroni nostri utilitatem videntur iniuncta, possit una cum gravitate vestra adimplere.