Latin
4_5.B.VII.1 to 4_5.B.VII.13
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1 4_5.B.VII.1-13
Not analysed yet
lingua vel sensum gravi aegritudine detentus, agnoscens tamen in omnibus introeuntes et exeuntes ad meam visitationem, metuens emergentes casus humanos, timens, ne me inordinatum occupet mors, hoc meae voluntatis condidi testamentum, quem etiam Deusdedit forensi civitatis Classis Ravennae, noto amico quoque meo, scribendum dictavi, in quo subter, posteaquam ad singula, quae iussi scribi, ab eodem scriptore mihi relicta fuissent, diligenter intellegens, faciente nequissima aegritudine polagrae, quia subscribere non potui, signum tamen beatae crucis, ut potui, coram testibus impressi. testium quoque rogatorum numero competenti ad hanc tantum causam, scientium cur venirent, uno tempore eodemque in loco sub meorum visione conspectum subscriptionibus signaculisque firmavi, quem claudi signarique praecipi, et valere iussi. quod testamentum meum, si quo casu iure civili seu praetorio vel novellarum legum aut nuper datarum, vel alia qualibet iuris ratione valere nequiverit, etiam ab intestato vice codicellorum meorum valere volo hoc iubeo, praemisso in omnibus capite generari, quam ratam, firmam stabilemque hanc voluntatem meam in perpetuum omnibus esse praecipi. quisquis mihi heredis erit, heredisve erunt, ego eorum omnia fidei committo. quod cuique hoc testamentum meum dedero, legavero, darive iussero, fieri mandavero fideive commisero, ut id detur, fiat, praestitur, fidei heredum meorum committo. quoscumque autem liberos esse iussero vel voluero, hi liberi sint toti fiantque. si quos codicellos in carta, membrana aliave qua materia conscripturus reliquero, rati, firmi stabilisque sint toti, eosque perpetuam obtinere desidero de legibus firmitatem. te itaque, sanctam catholicam matrem ravennatem ecclesiam, in qua omnes populos christianus exorat remedia peccatorum, in decem unciis substantiae meae heredem constituo. Flavius Aurelianus vir gloriosissimus, praefectus praetorio per Italiam, Petrus Taurinus et Iohannis dixerunt: quae lecta sunt, gesta suscipiant. quid autem aliud adstantes defensores fieri desiderant, prosequantur.