Latin
4_5.B.VIII.1 to 4_5.B.VIII.7
Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1 4_5.B.VIII.1-7
Not analysed yet
Domesticus, primicerius notariorum, et Thomas secundocirius idem notariorum, una cum Cypriano et Thomate defensoribus ecclesiae sanctae catholicae Ravennatis, per unum ex se, Thomatem secundocirium, dixerunt: gratias agimus gloriosae potestati vestrae, quia petitionem nostram ad effectum congruum perduxistis. nunc petimus, ut ex his, quae acta sunt, gesta nobis edi propitii censeatis. Flavius Marianus Micahelius Gabrihelius Petrus Iohannis Narses Aurelianus Limenius Stefanus Aurelianus vir gloriosissimus, praefectus praetorio per italiam, petrus taurinus et iohannis dixerunt: gesta vobis ex his, quae acta sunt, competens ex more edere curavit officium. edantur. Flavius Severus exceptor pro Bonila praerogativario edidi. edantur.